monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 16
Virum iniustum mala venabuntur in interitum. Veniunt mala, et non subsistit; ideo dixit, Venabuntur in interitum. Multis enim bonis, multis iustis evenerunt mala; et tanquam invenerunt eos mala. Nam ideo dixit, Venabuntur, quia unusquisque abscondere se vult a malo: sed cum invenitur a malo, quasi factus est in venationem. Numquid autem soli mali fugiunt a malis, quando quaeruntur a malis? Nonne et bonis dictum est: Si vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam ? Ergo quando mali persequebantur bonos, id est martyres nostros, cum eos comprehenderunt, venati sunt eos; sed non ad interitum. Pressa est enim caro, coronata est anima; et eiecta est anima de carne, nec carni aliquid factum est quod obesset in posterum. Incensa sit caro, percussa sit caro, laniata sit caro; numquid ideo subtracta est Creatori, quia data est in manus persecutoris? Ille qui creavit ex eo quod non erat, non reparabit melius quam erat? Ergo quandocumque capti sunt iusti, venati sunt illos quidem mali, sed non ad interitum. At vero illi qui non dirigentur et linguosi sunt, mala eos venabuntur ad interitum. Quare? Quia in miseriis non subsistent.